CANICLEUS seu CANICLINUS

CANICLEUS seu CANICLINUS
CANICLEUS, seu CANICLINUS
κανικλεῖον, palatium alterum Constantinopoli, arce et monasteriô insigne, a cuius praefectura, apud Auctores Orientales omnium honoratissima, et quâ Codinus socerum donat Imperatoris, Caniclinus dicitur. Hunc Cancellario assimilat Rodericus, de gestis Frid. I. l. 1. c. ult. Tyrius autem de Bello Sac. l. 22. c. 6. Logothetem, qui Cancellarium verius exprimit, a Caniclino videtur distinguere. Guntherus non male de Camerario intelligit, Ligurin. l. 8.
----- ----- Tempore servus eôdem
Argolici Regis, Graeci cognominis usus
Hoc Canichlinus erat, nobis Camerarius idem
Esse potest.
Sic Narses, apud Paulum Diacon. Longob. l. 2. c. 3. et alios, Chartularius dicitur: Cedreno κουβικουλάριος, et a vetere Scholiaste Iuliani Patricii, Constit. 15. Tit. 60. Cubicularii exponuntur Chartularti. Vide Henr. Spelmann. Gloss. Archaeol. Vide et supra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • CANICLEUM — arx Constantinopol. seu Palatium Imperiale, cui, qui praeerat, Canicleus seu Caniclinus, vocabatur, Macer in Hierolex. Melius Κανικλεῖον vas erat, in quo asservabatur sacrum encaustum, quô Imperatores diplomata vel Epistolas subsctibebant; unde… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”